Moralia
LIBER I
36. [...] Unde bene per quemdam sapientem dicitur: "Vae peccatori terram ingredienti duabus viis" (Eccli. II, 14).
55. [...] Hinc est enim quod de reprobis dicitur: "Vae his qui perdiderunt sustinentiam" (Eccli. II, 16).
LIBER II
20. Deus est intra et extra omnia, supra et infra omnia. --Quid est quod Satan a facie Domini egressus dicitur? Quo enim exitur ab eo qui ubique est? Hinc namque ait: "Coelum et terram ego impleo" (Jer. XXIII, 24). Hinc est, quod Sapientia illius dicit: "Gyrum coeli circuivi sola" (Eccli. XXIV, 8). Hinc de ejus Spiritu scriptum est: "Spiritus Domini implevit orbem terrarum" (Sap. I, 7). Hinc est quod Dominus iterum dicit: "Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum" (Isai. LXVI, 1).
LIBER III
13. [...] Cum enim cor nostrum sua persuasione non subruit, ad hoc nimirum per linguas adhaerentium repit. Hinc enim scriptum est: "A filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende" (Eccli. XXXII, 26).
16. [...] Magna quippe consolatio tribulationis est, si cum adversa patimur, auctoris nostri ad memoriam dona revocemus. Nec frangit quod ex dolore obviat, si menti citius hoc, quod ex munere sublevat, occurrat. Hinc namque scriptum est: "In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum" (Eccli. XI, 27).
26. [...] Alius namque ad paradisum conditus, divinae potentiae similitudinem superbe rapere voluit, sed tamen culpam hujus superbiae sine culpa Mediator exsolvit. Hinc est quod Patri quidam sapiens dicit: "Cum sis justus, juste omnia disponis, eum quoque qui non debet puniri condemnas" (Sap. XII, 15).
LIBER IV
32. Mentis poenitentis salubris caligo. --Quia enim in caligine oculus confunditur, ipsa per poenitentiam mentis nostrae confusio, caligo nominatur. Nam sicut caligo nebulosa congerie obscurat diem, ita confusio perturbatis cogitationibus obnubilat mentem. De qua per quemdam dicitur: "Est confusio adducens gloriam" (Eccli. IV, 25).
39. Nulla excusando exaggeremus. --Sunt nonnulli, qui non solum nequaquam deflent quod faciunt, sed etiam laudare et defendere non desistunt. Et nimirum dum defenditur culpa, geminatur. Contra quod recte per quemdam dicitur: "Peccasti, ne adjicias iterum" (Eccli. XXI, 1).
42. [...] Scriptum namque est: "Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem" (Eccli. II, 1).
61. [...] Aurum quippe emimus, cum accepturi sapientiam, prius obedientiam praebemus. Ad quem videlicet nos contractum bene quidam sapiens excitat, dicens: "Concupisti sapientiam? Serva mandata, et Dominus praebebit illam tibi" (Eccli. I, 33).
68. Vincula dura quibus hic ligantur etiam justi. --Justos enim quamvis nullus desideriorum carnalium tumultus possideat, duris tamen vinculis eos in hac vita positos suae molestia corruptionis ligat. Scriptum quippe est: "Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem" (Sap. IX, 15).
LIBER V
12. [..] Tenebris homo circumdatur, quia ignorantiae suae caligine premitur. An tenebris circumdatus non est, qui plerumque praeteritorum non meminit, futura non invenit, praesentia vix cognoscit? Tenebris se circumdatum quidam sapiens viderat, cum dicebat: "Quae in prospectu sunt, invenimus cum labore; et quae in coelis sunt, quis investigabit" (Sap. IX, 16)?
34. [...] Si rectos Deus providendo non raperet, nequaquam de justo Sapientia dixisset: "Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus" (Sap. IV, 11).
35. [...] Hinc Jeremias ait: "Quare via impiorum prosperatur" (Jerem. XII, 1). Quia enim, sicut scriptum est, "Dominus patiens redditor est" (Eccli. V, 4), saepe diu tolerat quos in perpetuum damnat; nonnunquam vero concite percutit, qui pusillanimitati innocentium consolando concurrit.
58. [...] Et quia in hac vita quantalibet virtute quis profecerit, adhuc tamen corruptionis suae stimulum sentit: "Corpus quippe, quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem" (Sap. IX, 15), recte subditur: Inhorruerunt pili carnis meae.
64. Quidquid de patre percipimus, per filium videmus. --Imago quippe Patris, Filius est, sicut de condito homine Moyses insinuat, dicens: "Creavit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit illum" (Genes. I, 27). Et sicut per expressionem Sapientiae de eodem Filio quidam sapiens dicit: "Candor est enim lucis aeternae" (Sap. VII, 26). 168 Et sicut Paulus ait: "Qui cum sit splendor gloriae, ac figura substantiae ejus" (Heb. I, 3).
78. Vera dicit Eliphaz, sed non vere in Job. Irae quanta culpa, quot mala. --Quae nimirum sententia vera esset, si illata contra tanti viri patientiam non fuisset. Sed nos pensemus quod dicitur, quamvis ab auditoris sui virtute relidatur, ut ostendamus quam rectum est quod promitur, si non in beatum Job injuste promeretur, cum scriptum sit, "Tu autem, Domine, cum tranquillitate judicas" (Sap. XII, 18); sciendum nobis magnopere est quia quotiens turbulentos motus animi sub mansuetudinis virtute restringimus, redire ad similitudinem conditoris conamur. Nam cum tranquillitatem mentis ira diverberat, dilaniatam quodam modo scissamque perturbat, ut sibimetipsi non congruat, ac vim intimae similitudinis amittat.
85. In invidia serpens antiquus totum virus suum concutit ac vomit. Invidi descriptio. --Sed inter haec sciendum est quia quamvis per omne vitium quod perpetratur, humano cordi antiqui hostis virus infunditur, in hac tamen nequitia, tota sua viscera serpens concutit, et imprimendae malitiae pestem vomit. De quo nimirum scriptum est: "Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum" (Sap. II, 24).
LIBER VI
14. [..] In quibus nimirum cunctis patenter aspicitur hoc, quod quidam sapiens de Domino testatur, dicens: "Et pugnabit cum eo orbis terrarum contra insensatos" (Sap. V, 21).
22. [..] Unde per quemdam sapientem de mannae dulcedine dicitur: "Paratum panem de coelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, atque omnis saporis suavitatem" (Sap. XVI, 20).
54. [..] Lignum quippe secundum speciem suam semen producit, cum mens nostra ex se considerationem in alterum colligit, et recti operis germen parit. Hinc quidam sapiens dicit: "Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris" (Tob. IV, 16). Hinc in Evangelio Dominus dicit: "Quae vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis" (Matth. VII, 12). Ac si aperte diceret: Speciem vestram in altero visitate, atque ex vobismetipsis cognoscite, quid vos oporteat aliis exhibere.
LIBER VII
29. [..] Unde bene quidam sapiens dicit: "Non agnoscitur in bonis amicus, et non absconditur in malis inimicus" (Eccli. XII, 8).
45. [..] Cumque longum putat quod ad vivendum sibi spatium restat, repente vitam deserens, aeterna invenit, quae vitare jam nequeat. Hinc est enim quod per quemdam sapientem dicitur: "Vae his qui perdiderunt sustinentiam" (Eccli. II, 16).
LIBER VIII
31. [..] Nunc enim peccator quisque Deum non metuit et vivit, blasphemat et proficit, quia scilicet misericors creator, quem exspectando vult corrigere, aspiciendo non vult punire, sicut scriptum est: "Dissimulans peccata hominum propter poenitentiam" (Sap. XI, 24).
40. [..] Perfecte cupiunt carnis stimulum subdere, nihil in cogitatione illicitum de ejus jam corruptione tolerare; sed quia scriptum est: "Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem" (Sap. IX, 15), intentione jam quidem ultra semetipsos eminent, sed tamen, adhuc infirmitatis suae incertis motibus subditi, corruptionis se carcere clausos dolent.
42. [..] Somnia etenim nisi plerumque ab occulto hoste per illusionem fierent, nequaquam hoc vir sapiens indicaret dicens: "Multos errare fecerunt somnia, et illusiones vanae" (Eccli. XXXIV, 7).
50. Mens mole corporis pressa, supernae luci diu inhaerere non valet. --Ecce enim electorum mens jam terrena desideria subjicit, jam cuncta quae considerat praeterire transcendit, jam ab exteriorum delectatione suspenditur, et quae sint bona invisibilia rimatur, atque haec agens plerumque in dulcedinem supernae contemplationis rapitur, jamque de intimis aliquid quasi per caliginem conspicit, et ardenti desiderio interesse spiritalibus angelorum ministeriis conatur; gustu incircumscripti luminis pascitur, et ultra se evecta ad semetipsam relabi dedignatur; sed quia adhuc "corpus quod corrumpitur aggravat animam" (Sap. IX, 15), inhaerere diu luci non valet, quam raptim videt. Ipsa quippe carnis infirmitas transcendentem se animam retrahit, atque ad cogitanda ima ac necessaria suspirantem reducit.
55. [..] Cujus infirmitatis pondera bene quidam sapiens contemplatus, ait: "Grave jugum super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque ad diem sepulturae in matrem omnium" (Eccli. XL, 1).
76. Nunc sanctus creditur hypocrita, sed Christo veniente iniquus apparebit. --Saepe in sacro eloquio Dominus solis appellatione figuratur, sicut per prophetam dicitur: Vobis autem qui timetis nomen Domini, orietur sol justitiae (Mal. IV, 2). Et sicut repulsi in judicio impii dicere Sapientiae libro describuntur: "Erravimus a via veritatis, et lumen justitiae non luxit nobis, et sol non est ortus nobis" (Sap. V, 6).
88. Sanctorum risus post luctum. Jubilum. --Os quippe justorum tunc risu replebitur, cum eorum corda, finitis peregrinationis fletibus, aeternae laetitiae exsultatione satiabuntur. De hoc risu discipulis Veritas dicit: "Mundus gaudebit, vos autem contristabimini; sed tristitia vestra vertetur in gaudium" (Joan. XVI, 20). Et rursum: "Videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo auferet a vobis" (:IBID., 22). De hoc risu sanctae Ecclesiae Salomon ait: "Ridebit in die novissimo" (Prov. XXXI, 25). De hoc iterum dicitur: "Timenti Dominum, bene erit in extremis" (Eccli. I, 13).
LIBER IX
89. [...] Unde et sermo veritatis adversarius vocatur, cum Mediatoris voce per Evangelium dicitur: "Esto consentiens adversario tuo cito, dum es cum illo in via" (Matth. V, 25). Atque de hoc eodem Redemptore reprobi persequentes dicunt: "Contrarius est operibus nostris" (Sap. II, 12); et paulo post: "Et dissimilis est aliis vita illius" (:IBID., 15).
92. Vitae terminus, potissimum attendendus. --Cautum se ac sollicitum vivere ostendit, qui brevitatem praesentis vitae considerans, non ejus usum, sed terminum conspicit, ut ex fine colligat nihil esse quod transiens delectat. Hinc namque per Salomonem dicitur: "Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus laetatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum; qui cum venerint, vanitatis arguentur praeterita" (Eccle. XI, 8). Hinc rursum scriptum est: "In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis" (Eccli. VII, 40).
98. Quomodo namque in suppliciis ordo non erit, dum damnatum quemque juxta modum criminis et retributio sequitur ultionis? Hinc quippe scriptum est: "Potentes potenter tormenta patientur, et fortioribus fortior instat cruciatio" (Sap. VI, 7 et 9).
LIBER X
8. [...] Proximi autem dilectio ad duo praecepta derivatur, cum et per quemdam justum dicitur: "Quod ab alio tibi odis fieri, vide ne tu alteri facias" (Tob. IV, 16).
28. [...] Solerter quippe debemus meminisse quod dicitur: "Ne iteres verbum in oratione tua" (Eccli. VII, 15).
35. [...] Peccatoris enim lumen in die est obscuritas in vespere, quia in praesenti vita felicitate attollitur, sed adversitatis tenebris in fine devoratur. Justo autem meridianus fulgor ad vesperum surgit, quia quanta sibi claritas maneat cum jam occumbere coeperit agnoscit. Hinc namque scriptum est: "Timenti Deum bene erit in extremis" (Eccli. I, 13).
LIBER XI
68. [...] Quia juxta Veritatis vocem: "Abundabit iniquitas, et refrigescet charitas multorum" (Matth. XXIV, 12). Qui igitur in amore Dei cordis calorem non habet, nec tamen vitam quam diligit tenet, scilicet velut umbra fugit. Unde recte quoque de illo scriptum est: "Quia secutus est umbram" (Eccli. XXXIV).
LIBER XII
6. [...] Juxta Sapientiae etenim vocem: "Visi sunt oculis insipientium mori, et aestimata est afflictio exitus illorum" (Sap. III, 2).
14. [...] Qui tamen iste furor, quantum ad electorum animas, in Redemptoris nostri adventu pertransiit, quia eas ab inferni claustris ad paradisi gaudia mediator Dei et hominum, dum ipse illuc pie descenderet, reduxit. Inter haec vero sciendum est quod furoris nomen Divinitati non congruit, quia naturam Dei simplicem perturbatio nulla confundit. Unde ei dicitur: "Tu autem dominator virtutis cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos" (Sap. XII, 18).
46. [...] Et quamvis prava videatur foris audacter agere, de his tamen apud semetipsum cogitur trepidare. Unde scriptum est: "Cum enim sit timida nequitia, dat testimonium condemnationi" (Sap. XVII, 10), quia cum illicita quisquis perpetrat, pavet quod facit; et apertus damnationis testis est ipse timor iniquitatis, quia et timetur quod agitur, et tamen malum non vincitur quod timetur.
LIBER XIII
48. Sancti post mortem statim coelestibus praemiis donantur. --Lux enim post tenebras speratur, quia vel post noctem vitae praesentis aeternum lumen percipitur, vel ita hic adversitas atque prosperitas alternant, ut sibi succedere vicissim non desinant. Unde fit ut et in luce nox in suspicione sit, et in nocte lux in praesumptione, sicut scriptum est: "In die bonorum ne immemor sis malarum, et in die malorum ne immemor sis bonorum" (Eccli. XI, 27).
LIBER XIV
19. [...] Quid autem mors nisi peccatum est, quod ab interiore vita animam occidit? unde scriptum est: "Beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima" (Apoc. XX, 6), quia ille post in carne feliciter resurget, qui, in hac vita positus, a mentis suae morte resurrexerit. Si igitur peccatum mors, non incongrue primogenita mors superbia valet intelligi, quia scriptum est: "Initium omnis peccati superbia" (Eccli. X, 15).
LIBER XV
5. [...] Gaudia etenim vitae praesentis, quae injusti aestimant magna bona, justi stercora deputant. Unde scriptum est: "De stercore bonum lapidatus est piger" (Eccli. XXII, 2).
9. Exterius multiplicati hypocritae, interius inanes fiunt. --Scriptum est: "In malevolam animam non introibit sapientia" (Sap. I, 4). Et per Psalmistam dicitur: "Divites eguerunt, et esurierunt" (Psal. XXXIII, 11). Si enim de exteriori fame egestas eorum et esuries diceretur, profecto divites non essent, qui pane corporis indigerent.
LIBER XVI
8. [...] Sancta vero Ecclesia dum quempiam videt esurire quod ei non prosit accipere, aut si jam sunt sibi cognita, modeste supprimit, aut si adhuc videntur incognita, humiliter fatetur, eosque ad ordinatae humilitatis sensum revocat cum per suum illis praedicatorem dicit: "Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem" (Rom. XII, 3). Et rursum: "Noli altum sapere, sed time" (Rom. XI, 20). Atque iterum: "Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris" (Eccli. III, 22). Et rursum: "Mel invenisti, comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud" (Prov. XXV, 15).
LIBER XVII
39. In hac vita gloria Dei ex parte tantum cognoscitur.---In vultu solet cognitio demonstrari. Solii ergo ejus vultus tenetur, quia a nobis in hac vita regni ejus gloria non quanta intrinsecus habetur agnoscitur. Super quo recte expandi nebula dicitur, quia sicut est illa coelestis regni gloria non videtur. Nam "corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem" (Sap. IX, 15).
LIBER XVIII
2. [...] Absit enim ne hoc loco parabolam illud musicae organum sentiamus. Neque enim fas est credere quod in afflitione poenarum musicis uteretur, cum per Scripturam suam veritas dicat: "Musica in luctu importuna narratio est" (Eccli. XXII, 6).
5. [...] Summopere enim cavendum est omne mendacium, quamvis nonnunquam sit aliquod mendacii genus culpae levioris, si quisquam praestando mentitur. Sed quia scriptum est: "Os quod mentitur, occidit animam" (Sap. I, 11). Et: "Perdes omnes qui loquuntur mendacium" (Psal. V, 7), hoc quoque mendacii genus perfecti viri summopere fugiunt, ut nec vita cujuslibet per eorum fallaciam defendatur, ne suae animae noceant, dum praestare vitam carni nituntur alienae; quanquam hoc ipsum peccati genus facillime credimus relaxari.
29. [...] Tarde quoque illi oculos aperiunt, qui, teste Sapientia, damnationis suae tempore dicturi referuntur: "Quid nobis profuit superbia, divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra, et tanquam nuntius percurrens" (Sap. V, 8 et 9).
40. Sola Ecclesia catholica martyres habet.---Bene autem subditur: Et auro locus est in quo conflatur. Ac si aperte dicat: Vera fidelium sapientia, cui universalis Ecclesia locus est, tribulationem vobis persequentibus patitur, sed a cunctis peccatorum sordibus persecutionis vestrae igne purgatur. Unde scriptum est: "In igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis" (Eccli. II, 5).
68. [...] Nullus quippe eam plene recipit, nisi qui ab omni se abstrahere actionum carnalium fluctuatione contendit. Unde et alias dicitur: "Sapientiam scribe in tempore otii, et qui minoratur actu, ipse percipiet eam" (Eccli. XXXVIII, 25). Et rursum: "Vacate et videte, quoniam ego sum Deus" (Psal. LV, 11).
71. [...] Homines vero justi quandiu in hac carne corruptibili mortaliter vivunt, aurum quidem esse possunt, obryzum omnino non possunt, quia "corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem" (Sap. IX, 15).
LIBER XIX
9. [...] Per aquam quippe sancti Spiritus infusio designatur, sicut in Evangelio dicitur: "Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae" (Joan. VII, 38). Ubi evangelista secutus adjunxit: Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. Rursum per aquam sacra scientia designatur, sicut dicitur: "Aqua sapientiae salutaris potabit eos" (Eccli. XV, 3).
26. [...] Senes vero non eos Scriptura sacra vocare consuevit, qui sola quantitate temporum, sed morum grandaevitate maturi sunt. Unde per quemdam sapientem dicitur: "Senectus enim venerabilis est, non diuturna, neque numero annorum computata. Cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata" (Sap. IV, 8 et 9).
34. Maxime cavendum a superbia.---De qua re non inordinate agimus, si ex libris, licet non canonicis, sed tamen ad aedificationem Ecclesiae editis, testimonium proferamus. Eleazar namque in praelio elephantem feriens stravit, sed sub ipso quem exstinxit occubuit (I Mach. VI, 46).
38. [...] Qui si veraciter proximis misericordiam facere student, sibi ipsis prius debuerant juste vivendo misereri. Unde scriptum est: "Miserere animae tuae placens Deo" (Eccli. XXX, 24). Qui ergo misereri vult proximo, a se trahat necesse est originem miserendi. Scriptum namque est: "Diliges proximum tuum sicut teipsum" (Matth. XIX, 19). Quomodo ergo alteri miserendo pius est, qui adhuc injuste vivendo fit impius sibimetipsi? Unde per quemdam sapientem dicitur: "Qui sibi nequam est, cui bonus erit" (Eccli. XIV, 5)?
46. [...] Ecce per angelos ad cognoscenda mala descendit, moxque facinorosos percutit; atque ille patiens, ille mitis, ille de quo scriptum est: "Tu autem Domine, cum tranquillitate judicas" (Sap. XII, 18), ille de quo scriptum est rursum: "Dominus patiens est redditor" (Eccli. V, 4); tanto crimine involutos inveniens, quasi patientiam praetermisit, et diem extremi judicii exspectare ad vindictam noluit, sed eos igne judicii, ante judicii diem praevenit.
LIBER XX
8. [...] vita sunt; de qua per eumdem Job dicitur: "Tentatio est vita humana super terram" (Job. VII, 1). Meminerunt rursum quod scriptum est: "Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem" (Sap. IX, 15).
51. [...] Sed mirum valde est quod subjicit: Non fuit qui ferret auxilium, cum de divino adjutorio Psalmista clamet: "Adjutor in opportunitatibus, in tribulatione" (Psal. IX, 10); et: Sperent in te, qui noverunt nomen tuum, quoniam non derelinques quaerentes te, Domine. Et cum rursum scriptum sit: "Quis speravit in Domino, et confusus est; permansit in mandatis ejus, et derelictus est? Et quis invocavit illum, et despexit eum" (Eccli. II, 11, 12)? Qua itaque ratione nunc dicitur: Non fuit qui ferret auxilium, nisi quia omnipotens Deus eos quos in aeternum diligit aliquando ad tempus relinquit? Unde scriptum est: "Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te. In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te, et in misericordia sempiterna misertus sum tui" (Isai. LIV, 7). Hinc etiam Psalmista deprecabatur, dicens: Non me derelinquas usquequaque (Psal. CXVIII, 8). Derelinqui igitur sese ad modicum posse utiliter noverat, qui ne usquequaque relinqueretur petebat. Sanctos etenim suos Dominus veniendo adjuvat, relinquendo probat; donis firmat, tribulationibus tentat. Unde recte quoque per quemdam sapientem dicitur: "In primis elegit eum, timorem et metum et probationem inducet super illum, et excruciabit illum in tribulatione doctrinae suae, donec tentet illum in cogitationibus illius" (Eccli. IV, 18). Justi quippe animam gratia vocat, tentatio interrogat.
56. Nunc in se marcescunt electi, sed in Deo virent.---Electorum quippe anima nunc marcescit, quia in illa postmodum aeterna exsultatione viridescit. Modo eos dies afflictionis possident, quia dies laetitiae post sequuntur. Scriptum quippe est: "Timenti Deum bene erit in extremis" (Eccli. I, 13, 19). Et rursum de Ecclesia dicitur: "Ridebit in die novissimo" (Prov. XXXI, 25).
LIBER XXI
29. [...] Nec magni est operis quod postulata tribuunt, quia ipso dationis suae munere vix eumdem excessum sermonis tegunt. Quibus bene per Ecclesiasticum librum dicitur: "Omni dato non des tristitiam verbi mali" (Eccli. XVIII, 16). Et rursum: "Ecce verbum super datum bonum, et utraque cum homine justificato" (Ibid., 17), videlicet, ut datum exhiberi debeat per pietatem, et bonum verbum tribui per humilitatem.
LIBER XXII
7. [...] Et nisi quid simile aurum cum sapientia haberet, quidam sapiens minime dixisset: "Sapientia absconsa, et thesaurus invisus, quae utilitas in utriusque" (Eccli. XX, 32; XLI, 17)?
LIBER XXIII
31. [...] Et fit plerumque ut fortiter dicant, sed tamen juxta ea quae dicunt vivere nesciant. Unde bene quidam sapiens dixit: "Mihi autem det Deus haec dicere ex sententia" (Sap. VII, 15).
44. Compunctione avertimur a peccatis prius perpetratis, et a superbia liberamur.---Quid enim homo de seipso nisi peccatum fecit? Et scriptum est: "Initium omnis peccati superbia" (Eccl. X, 15).
52. [...] Ecce inter adversa validius fidei robur emicuit; ecce concisa est integritas carnium, sed patefacta sunt ossa virtutum. Hinc de eis per Sapientiam dicitur: "Deus tentavit illos, et invenit illos dignos se" (Sap. III, 5).
LIBER XIV
27. [...] Conversio videlicet securitatem parit, mater autem negligentiae solet esse securitas. Ne ergo securitas negligentiam generet, scriptum est: "Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem" (Eccli. II, 1).
49. [...] Propter hunc pulverem, ad cujus memoriam qui semetipsos considerant revocantur, per Sapientiam dicitur: "Justi fulgebunt, et sicut scintillae in arundineto discurrent" (Sap. III, 7).
52. [...] Intus enim se tumore cordis extollunt, cunctosque subditos in sui comparatione despiciunt, nec condescendendo consulunt, sed dominando premunt, quia videlicet alta cogitatione se erigunt, et aequales se illis quibus eos praeesse contingit non agnoscunt. Contra hunc tumorem per Ecclesiasticum librum dicitur: "Ducem te constituerunt; noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex illis" (Eccli. XXXII, 1).
54. [...] Laboriosa sunt ista, et nisi divina gratia fulciat, ad custodiendum difficilia. Recte vero de adventu districti judicis per Sapientiae librum dicitur: "Horrende et cito apparebit, quoniam judicium durissimum his qui praesunt fiet" (Sap. VI, 6).
LIBER XXV
6. [...] Aestimabatur Deus injusti acta non cernere, quia differebat juste damnare; et magna ejus patientia quasi quaedam negligentia putabatur. Iniquus quoque ipse toties se in peccatis suis non videri a Deo credidit, quoties inulte peccavit. Cui per quemdam sapientem dicitur: "Ne dicas, peccavi, et quid accidit mihi triste" (Eccli. V, 4)?
LIBER XXVI
17. [...] Ejus ergo vestigia creaturam dicimus, quia per haec quae ab ipso sunt sequendo imus ad ipsum. Unde Paulus ait: "Invisibilia ejus per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque virtus ejus et divinitas" (Rom. I, 20). Unde et in libro Sapientiae scriptum est: "Per magnitudinem enim creaturae et speciem potest intelligibiliter creator videri" (Sap. XIII, 5).
27. [...] Illis per sacra eloquia dicitur: "Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus" (Psal. XXXI, 9); istorum superbus labor increpatur, dum dicitur: "Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris" (Eccli. III, 22). Illis dicitur: "Mortificate membra vestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam" (Coloss. III, 5); istis dicitur: "Nemo vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam" (Coloss. II, 8).
LIBER XXVII
45. Hiems est vita praesens, in qua sanctorum praedicatorum abundant pluviae.---Hiems quippe est vita praesens, in qua nos etsi jam spes ad superna erigit, adhuc tamen mortalitatis nostrae frigidus torpor astringit, quia scriptum est: "Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena habitatio sensum multa cogitantem" (Sap. IX, 15).
48. [...] Si enim veraciter malum esse non crederent, nequaquam hoc ab aliis videri formidarent. Unde et bene per quemdam sapientem dicitur: "Cum sit timida nequitia, dat testimonium condemnationi" (Sap. XVII, 10).
53. Quorumdam postea emollita, et in pluviam liquata.---Post gelu quippe Dominus latissimas aquas fudit, quia postquam Judaeorum saevitiam usque ad mortem pertulit, eorum corda protinus ab infidelitatis duritia amoris sui aspiratione liquefecit; ut tanto post desiderabilius ad obediendum currerent, quanto praeceptis illius prius obstinatius restitissent. Unde bene per quemdam sapientem dicitur: "Sicut glacies in sereno, sic resolventur peccata tua" (Eccli. III, 17).
LIBER XXIX
15. [...] Ut enim de apertioribus criminibus taceam, ecce alius fratri in corde suo tacitus invidet, et si occasionem reperiat, eum supplantare contendit; cujus alterius membrum est, nisi ejus de quo scriptum est: "Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum" (Sap. II, 24)?
24. [...] Vel certe quia deambulando nos cum de loco ad locum ducimur, hic illicque praesentes invenimur; deambulasse in inferno Dominus dicitur, ut electis animabus in locis singulis per divinitatis potentiam praesens fuisse monstraretur. Unde et spiritus sapientiae mobilis describitur (Sap. VII, 24), ut per hoc quod nusquam deest, ubique nobis occurrere designetur.
54. [...] Audivimus quomodo deserta excolat, arentia infundat; audiamus nunc quomodo ea quae quasi videntur interna projiciat. Neque enim sic colligit electos, ut non etiam judicet reprobos; neque sic quibusdam culpas relaxat, ut non et in quibusdam feriat. Scriptum quippe est: "Misericordia enim et ira ab illo" (Eccli V, 7).
LIBER XXX
53. [...] Nolenti quippe animo dum cogitationum tumultuosi se strepitus ingerunt, etiam sublimibus intendentem, rursum ad respicienda terrena cordis oculum violenter trahunt. Unde scriptum est: "Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem" (Sap. IX, 15).
74. [...] Hi ergo Christo duce ad bellum procedunt, qui hoc quod ore annuntiant opere ostendunt, qui fluenta doctrinae spiritualiter hauriunt, nec tamen in pravis operibus inflectuntur carnaliter, quia sicut scriptum est: "Non est speciosa laus in ore peccatoris" (Eccli. XV, 9).
LIBER XXXI
87. [...] Quod melius ostendimus, si ipsos duces atque exercitum specialiter, ut possumus, enumerando proferamus. Radix quippe cuncti mali superbia est, de qua, Scriptura attestante, dicitur: "Initium omnis peccati est superbia" (Eccli. X, 15).
LIBER XXXII
9. [...] Creator namque omnium eo summe immortalis est, quo creaturae more mutabilis non est. Hinc de illo per Jacobum dicitur: "Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio" (Jac. I, 17). Hinc rursum scriptum est: "Tu autem, Domine, cum tranquillitate judicas" (Sap. XII, 18). Hinc propheta ait: "Deserta facta est terra a facie irae columbae, a facie furoris Domini" (Jerem. XXV, 38).
11. Superbi dum elevatur dejectio.---Subaudis ut ego. Superbi enim ex respectu Domini confunduntur, aut hic de pietate cognoscentes et damnantes crimina, aut illic supplicia de justitia sentientes. Impiorum vero locus ipsa superbia est, quia cum scriptum sit: "Initium omnis peccati superbia" (Eccli. X, 15), unde oritur impietas, ibi continetur, quamvis nec quidquam a superbia distat impietas.
19. [...] Quia multi fenum, sunt, et electos se ex humana aestimatione suspicantur, bene per Salomonem dicitur: Vidi impios sepultos, qui etiam dum adhuc viverent, in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi justorum operum (Eccle. VIII, 10). Quia multi fenum sunt, sed tamen sanctitatis favore vallantur, bene quidam sapiens indicat, dicens: "Transi, hospes, et orna mensam" (Eccli. XXIX, 33).
LIBER XXXIII
7. [...] Joannes quippe arundo vento agitata non erat, quia ejus mentem Spiritu sancto solidam per diversas partes nullus linguarum flatus inclinabat. Rursum per calamum vel arundinem nitor gloriae temporalis exprimitur, sicut de justis per Sapientiam dicitur: "Fulgebunt justi, et tanquam scintillae in arundineto discurrent" (Sap. III, 7).
23. [...] Spes igitur praesumptionis nostrae habeat etiam morsum timoris, ut ad corrigenda peccata justitia judicantis terreat, quem ad fiduciam veniae gratia parcentis invitat. Hinc enim per quemdam sapientem dicitur: "Ne dixeris, Miserationes Domini multae sunt, peccatorum meorum non memorabitur" (Eccli. V, 6).
55. [...] Perversos quippe unitas corroborat, dum concordat; et tanto magis incorrigibiles, quanto unanimes facit. De hac unitate reproborum per Sapientem dicitur: "Stuppa collecta, synagoga peccantium" (Eccli. XXI, 10).
LIBER XXXIV
25. [...] Per solem quippe Dominus figuratur, sicut Sapientiae libro perbibetur, quod omnes impii in extremi die judicii cognita sua damnatione dicturi sunt: "Erravimus a via veritatis, et lumen justitiae non luxit nobis, et sol non est ortus nobis" (Sap. V, 6).
53. Exhortatio ad humilitatem.---Igitur quia humanos animos aliter tentari ex rebus carnalibus, atque aliter ex spiritualibus diximus, audiant illi: "Omnis caro fenum, et gloria ejus sicut flos feni" (Isai. XL, 6). Audiant et isti, quod quibusdam post miracula dicitur: "Nescio vos unde sitis, discedite a me, omnes operarii iniquitatis" (Luc. XIII, 27). Audiant illi: "Divitiae si affluant, nolite cor apponere" (Psal. LXI, 11). Audiant isti quia fatuae virgines, quae cum vacuis vasculis veniunt, ab internis nuptiis excluduntur (Matth. XXV, 12). Rursum, quia aliter tentari praelatos, atque aliter subditos praefati sumus, audiant illi quod per quemdam sapientem dicitur: "Ducem te constituerunt? noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex eis" (Eccli. XXXII, 1). Audiant isti: "Obedite praepositis vestris, et subjacete eis; ipsi enim pervigilant quasi rationem reddituri pro animabus vestris" (Hebr. XIII, 17). Audiant illi, cum de accepta potestate gloriantur, hoc quod Abrahae voce ardenti diviti dicitur: "Memento, fili, quia recepisti bona in vita tua" (Luc. XVI, 25). Audiant isti, cum contra rectores suos in querelas prosiliunt, hoc quod murmuranti populo Moysi et Aaron vocibus respondetur: "Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum. Nos enim quid sumus" (Exod. XVI, 8)? Audiant illi: "Turbabuntur in conspectu ejus patris orphanorum et judiciis viduarum" (Psal. LXVII, 5). Audiant isti qui contra contumaciam subditorum dicitur: "Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit" (Rom. XIII, 2). Audiant simul omnes: "Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam" (Jac. IV, 6). Audiant omnes: "Immundus est apud Deum omnis qui exaltat cor suum" (Prov. XVI, 5, juxta text. Hebr. et LXX). Audiant omnes: "Quid superbis, terra et cinis" (Eccli. X, 9)? Contra hujus languoris pestem audiamus cuncti quod magistra Veritas docet dicens: "Discite a me, quia mitis sum et humilis corde" (Matth. XI, 29).
55. [...] Ille per membra sua loquitur, dicens: "Nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra; coronemus nos rosis antequam marcescant, ubique relinquamus signa laetitiae nostrae" (Sap. II, 8 et 9); iste membris suis praenuntiat, dicens: "Plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit" (Joan. XVI, 20).