I
...quibus tamen interfuit et ita posuit tertio evangelii librum secundo Lucam. Lucas iste medicus post ascensum Christi cum eo Paulus quasi ut juris studiosum secundum adsumsisset numeni suo ex opinione conscripset. Dominum tamen nec ipse vidit in carne, et idem, prout assequi potuit, ita et a nativitate Iohannis incipet dicere.
Quarti Evangeliorum Iohannis ex discipulis. Cohortantibus condiscipulis et episcopis suis dixit: Conieiunate mihi hodie triduo, et quid cuique fuerit revelatum, alterutrum nobis enarremus. Eadem nocte reve latum Andreae ex apostolis, ut recognis centibus cunctis Iohannis suo nomine cuncta describeret.
Et ideo, licet varia singulis Evangeliorum Libris principia doceantur, nihil tamen differt credentium fidei, cum uno ac principali spiritu declarata sint in omnibus omnia de nativitate de passione, de resurrectione, de conversatione cum discipulis suis, et de gemino eius adventu. Primo in humilitate despectus quod fuit, secundum potestate regali preclarum quod foturum est.
Quid ergo mirum, si Iohannes tam constanter singula etiam in Epistulis suis proferat dicens in semetipso. Quae vidimus oculis nostris, et auribus audivimus, et manus nostrae palpaverunt, haec scripsimus vobis?
Sic enim non solum uisorem, sed et auditorem, sed et scriptorem omnium mirabiliu Domini per ordinem proftetur.
II
Acta aute omnium apostolorum sub uno libro scribta sunt. Lucas obtime Theofile comprehendit, quae sub praesentia eius singula gerebantur, sicut et semote passionem Petri evidenter declarat, sed et profectionem Pauli ab urbe ad Spania proficiscentis.
III
Epistulae autem Pauli, quae, a quo loco, vel qua ex causa directae sint, volentibus intellegere ipse declarant. Primum omnium Corinthiis schisma haeresis interdicens, deinceps Galatis circumcisionem, Romanis aute ordine scripturarum, sed et principium earum esse Christum intimans, prolexius scripsit de quibus singolis necesse est ad nobis disputari cum ipse beatus Apostolus Paulus sequens prodecessoris sui Iohannis ordinem, nonnisi nominatim septem ecclesiis scribat ordine tali: ad Corinthios prima, ad Ephesios seconda, ad Philippenses tertia, ad Colossenses quarta, ad Galatas quinta, ad Thessalonicensibus sexta, ad Romanos septima. Verum Corinthiis, et Thessalonicensibus licet pro correbtione iteretur, una tamen per omnem orbem terrae ecclesia deffusa esse denoscitur
Et Iohannes enim in Apocalypsi licet septem ecclesiis scribat, tamen omnibus dicit. Veru ad Philemonem unam, et ad Titum unam, et ad Timotheum duas pro affectu et dilectione, in honore tamen ecclesiae catholicae in ordinatione ecclesiasticae disceplinae sanctificatae sunt fertur etiam ad Laodicenses, alia ad Alexandrinos, Pauli nomine fictae ad haeresem Marcionis, et alia plura quae in catholicam ecclesiam recipi non potest, fel enim cum melle misceri non congruit
IV
Epistola sane Iudae et superscriptio Iohannis duas in catholica habentur; et Sapientia ab amicis Salomonis in honorem ipsius scripta. Apocalypses etiam Iohannis, et Petri, tantum recipimus, quam quidam ex nostris legi in eclesia nolunt. Pastorem vero nuperrime temporibus nostris in Urbe Roma Hermas conscripsit, sedente cathetra Urbis Romae ecclesiae Pio Episcopo fratre eius. Et ideo legi eum quidem oportet, se publicare vero in ecclesia populo, neque inter prophetas, completum numero, neque inter apostolos, in fine temporum potest. Arsinoi autem, seu Valentini, vel Mitiadis nihil in totum recipimus; qui etiam nouum Psalmorum librum Marcioni conscripserunt una cum Basilide Assianum Catafrygum constitutorem ...