FILASTRO DE BRESCIA

DE HAERESIBUS

CAPUT LXXXVIII

APOCRYPHI

Haeresis est etiam quae Apocrypha, id est secreta dicitur; quae solum Prophetas, et Apostolos accipit, non Scripturas Canonicas, id est Legem et Prophetas, vetus scilicet et novum Testamentum. Et cum volunt solum illa apocrypha legere, studiose contraria Scripturis Canonicis sentiunt, atque paulatim dogmatizant, contra eas dantes sententias: contra Legem et Prophetas, contraque dispositiones beatissimorum Apostolorum consulta ponentes, e quibus sunt maxime Manichaei, Gnostici, Nicolaitae, Valentiniani, et alii quam plurimi, qui apocrypha Prophetarum et Apostolorum, id est Actus separatos habentes, Canonicas legere Scripturas contemnunt. Propter quod statutum est ab Apostolis, et eorum successoribus, non aliud legi in Ecclesia debere catholica, nisi Legem, et Prophetas, et Evangelia, et Actus Apostolorum, et Pauli tredecim Epistolas, et septem alias, Petri duas, Joannis tres, Judae unam, et unam Jacobi, quae septem Actibus Apostolorum conjunctae sunt. Scripturae autem absconditae, id est apocrypha, etsi legi debent morum causa a perfectis, non ab omnibus legi debent, qui non intelligentes multa addiderunt, et tulerunt, quae voluerunt haeretici. Nam Manichaei apocrypha beati Andreae apostoli, id est Actus quos fecit veniens de Ponto in Graeciam, quos conscripserunt tunc discipuli sequentes Apostolum: unde et habent Manichaei, et alii tales Andreae beati, et Joannis Actus Evangelistae, beati et Petri similiter apostoli, in quibus, quia signa fecerunt magna, et prodigia, ut pecudes, et canes, et bestiae loquerentur, etiam et animas hominum tales, velut canum et pecudum similes imputaverunt esse haeretici perditi.

CAPUT LXXXIX

HAERESIS QUORUMDAM DE EPISTOLA PAULI HEBRAEOS

Sunt alii quoque, qui Epistolam Pauli ad Hebraeos non asserunt esse ipsius, sed dicunt aut Barnabae esse apostoli, aut Clementis de urbe Roma episcopi. Alii autem Lucae evangelistae aiunt: Epistolam etiam ad Laodicenses scriptam. Et quia addiderunt in ea quaedam non bene sentientes, inde non legitur in Ecclesia; et si legitur a quibusdam, non tamen in Ecclesia legitur populo, nisi tredecim Epistolae ipsius, et ad Hebraeos interdum. Et in ea quia rethorice scripsit sermone plausibili, inde non putant esse ejusdem Apostoli. Et quia et factum Christum dicit in ea, inde non legitur. De poenitentia autem (Hebr. VI, 4; X, 26) propter Novatianos aeque. Cum ergo factum dicit Christum (Hebr. III, 2), corpore non divinitate dicit factum, cum doceat ibidem quod divinae sit et paternae substantiae Filius, qui est splendor gloriae, inquit, et imago substantiae ejus (Hebr. I, 3). Poenitudinem etiam non excludit docendo, sed diversum gradum dignitatis ostendit inter hunc qui integrum custodivit, et illum qui peccavit. Dignitatis est igitur detrimentum in eo qui peccavit, non damnum salutis. Nam si fortiter quis pugnaverit per martyrium, recipiet pristinam dignitatem; aut si condigne in hoc saeculo vixerit, impetrat quod desiderat adipisci. Nam in ipsa Epistola rebaptizatores excludit, non baptismum poenitentiae abnegat. Conferendum quod interdum in multis fructuosum inveniatur poenitentibus, quod postea fide, vita, bono opere, et in hoc saeculo a Domino collaudati sunt, perseverantes jam in rebus bonis et operibus fructuosis, quod Dominus dixerat per prophetam: Non ero memor malorum ejus, sed bonorum potius, si jam in bonis permanserint operibus (Ezech. XXIII, 16).


FONTE

SANCTI PHILASTRII, Liber de Haeresibus. In: J. P. MIGNE, Patrologia Latina, Tomus XI, Paris: Petit-Montrouge, 1845. p. 1199-1202.