VERSUS
De numero librorum utriusque Testamenti et modo legendi
Clauditur iste liber in quadraginta libellis.
Dat triginta duos lex vetus. Octo nova.
Sunt ita dispositi mira brevitate libelli,
Præscripti numeri monstrat ut ordo tibi.
Ore styloque Dei digestus et editus orbi
Canon Scripturæ creditur esse sacræ.
Qui tamen excipit hos: Tobi, Judith, et Machabæus,
Et Baruch, atque Jesum, pseudographumque librum.
Sed licet excepti, tamen hos authenticat usus
Ecclesiæ, fidei regula, scripta Patrum.
Scito quod ista Dei digito digesta fuerunt.
Altus hic est puteus, grandis abyssus inest.
Omnia non caperes si sæcula multa videres,
Et studio vigilans, et ratione vigens.
Spiritus ista docet doctor, qui conditor idem,
Quique scienda dedit, hic quoque scire facit.
Scire facit, si mente studes, si sedulus instas.
Cum prece dans studium, cum studioque precem
Sic studuere patres, ut pagina sacra pateret.
Sic reserant sancti clausa sigilla libri.
Simplex multiplicem cortex hic continet escam:
Littera, seu cortex. Sensus ut esca triplex.
Historicum, typicum, moralem discute sensum.
Si cupis hoc typico te satiare cibo.
Cum legis historiæ textum, bibitur quasi dulcor
Lacteus, aut potius simplicis haustus aquæ.
Nec multum juvat hic. Cum quis tamen appetit, ejus
Spiritus exemplis ut recrectur agit.
In typico sensu vini sentitur acumen.
Potus inebriat hic, exhilaratque magis.
Qui bibit hoc vimun scripturæ, saltibus altis
Venatur, reperit, consequiturque Jesum.
Moralem vero cum dat tibi lectio sensum,
Tunc quasi mellitum sugis in ore favum.
Hæ sunt deliciæ, quibus intus pascitur, et fit.
Dives mens hominis moribus inde bonis.
Horum tu quodcunque feras ut præmia justis
Vel quæ sunt, discis, flagra ferenda malis.
Proximus inde Deo propter condimen honoris,
Inde timoratus et bene cautus eris.