CAPUT XII
Divisio Scripturae divinae secundum Hieronymum
Auctoritas divina secundum sanctum Hieronymum in Testamenta duo ita dividitur, id est, in Vetus et Novum. In Legem, id est, Genesim, Exodum, Leviticum, Numerororum, Deuteronomium. In Prophetas, qui sunt Jesu Nave, Judicum, Ruth, Samuel, Isaias, Jeremias, Ezechiel, Daniel, libri duodecim prophetarum. In Hagiographos, qui sunt Job, David, Salomon, Proverbia, Ecclesiasticus, Canticum canticorum, Verba dierum, id est, Paralipomenon, Esdras, Esther. In Evangelistas, qui sunt Matthaeus, Marcus, Lucas, Joannes. Post hos sequuntur Epistolae apostolorum, Petri duae, Pauli quatuordecim, Joannis tres, Jacobi una, Judae una, Actuum apostolorum Lucae liber unus, et Apocalypsis Joannis liber unus.
Sciendum est plane sanctum Hieronymum ideo diversorum translationnes legisse atque correxisse, eo quod auctoritati Hebraicae nequaquam eas perspiceret consonare. Unde factum est ut omnes libros Veteris Testamenti diligenti cura in Latinum sermonem de Hebraeo fonte transfundere, et ad viginti duarum litterarum modum, qui apud Hebraeos manet, competenter adduceret, per quas omnis sapientia discitur, et memoria dictorum in aevum scripta servatur. Huic etiam adjecti sunt Novi Testamenti libri viginti septem, qui colliguntur simul quadraginta novem. Cui nomero adde omnipotentem et indivisivilem Trinitatem, per quam hace facta, et propter quam ista praedicta sunt, et quinquagenarius numeros indubitanter efficiter, qui ad instar jubilaei anni magna pietate beneficii debita relaxat, et pure poenitentium peccata dissolvit. Hunc autem pandecten propter copiam lectionis minutiore manu in quaternionibus quinquaginta tribus aestimavimus conscribendum adunata contraheret. Meminisse autem debemus memoratum Hieronymum omnem translationem suam in auctoritate divina (sicut ipse testatur) propter simplicitatem fratrum colis et commatibus ordinasse, ut qui distinctiones saecularium litterarum comprehendere minime potuerunt, hoc remedio suffulti, inculpabiliter procuntiarent sacratissimas lectiones.
CAPUT XIII
Divisio Scripturae divinae secundum Augustinum
Scriptura divina secundum beatum Augustinum in Testamenta duo ita dividitur, id est, in Vetus et Novum. In historia sunt libri viginti duo, id est, Moysi libri quinque, Jesu Nave liber ununs, Judicum liber unus, Ruth liber unus, Regum libri quatuor, Paralipomenon libri duo, Job liber unus, Tobiae liber unus, Esther liber unus, Judith liber unus, Esdrae libri uno, Machabaeorum libri duo. In Prophetis libri vinginti duo, David Psalmorum liber unus, Salomonis libri quatuor, Jesu filii Sirach liber unus. Prophetae majores quatuor, id est, Isaias, Jeremias, Ezechiel, Daniel, et minores duodecim, id est, Osee, Joel, Amos, Abdias, Jonas, Michaeas, Nahum, Habacuc, Sophonias, Zacharias, Aggeus, Malachias. In Epistolis apostolorum viginti una, id est, Pauli apostoli ad Romanos una, ad Corinthios duae, ad Galatas una, ad Ephesios una, ad Philipenses una, ad Thessalonicenses duae, ad Colossenses una, ad Timotheum duae, ad Titum una, ad Philemonem una, ad Hebraeos una, Petri duae, Joannis tres, Judae una, Jacobi una. In Evangeliis quatuor, id est, secundum Matthaeum, secundum Marcum, secumdum Lucam, secundum Joannem. In Actibus apostolorum liber unus. In Apocalypsi liber unus. Beatus igitur Augustinus secundum praefatos novem codices, quos sancta meditatur Ecclesia, seundo libro de Doctrina Christiana, Scirpturas divinas septuaginta unius librorum calculo comprehendit: quibus [ed. cui] cum sanctae Trinitatis addideris unitatem, fit totius libri competens et gloriosa perfectio.
CAPUT XIV
Divisio Scripturae divinae secundum antiquam translationem et secundum Septuaginta
Scriptura sancta secundum antiquam translationem in Testamenta duo ita dividitur, id est, in Vetus er Novum. In Genesim, Exocum, Leviticum, Numerorum, Deuterononium, Jesu Nave, Judicum, Ruth, Regum libros quatuor, Paralipomenon libros duos, Psalterii librum unum, Salomonis libros quinque, id est, Proverbia, Sapientiam, Ecclesiasticum, Ecclesiasten, Canticum canticorum, Prophetas, id est, Isaiam, Jeremiam, Ezechielem, Danielem, Osee, Amos, Michaeam, Joel, Abdiam, Jonam, Nahum, Habacuc, Sophoniam, Aggaeum, Zachariam, Malachiam, qui et Angelus, Job, Tobiam, Esther, Judith, Esdrae duos, Machabaeorum duos. Post haec sequuntur Evangelistae quatuor, id est, Matthaeus, Marcus, Lucas, Joannes, Actus apostolocum, Epistolae Petri ad gentes, Judae, Jacobi ad duodecim tribus, Joannis ad Parthos, Epistolae Pauli ad Romanos una, ad Corinthios duae, ad Galatas una, ad Philippenses una, ad Colossenses una, ad Hebraeos una, ad Thessalonicenses duae, ad Timotheum duae, ad Titum una, ad Philemonem una, Apocalypsis Joannis.
Tertia vero divisio est inter alias in codice grandiore, littera clariore [ed. grandiore] conscripto, qui habet quaterniones nonaginta quinque: in quo septuaginta Interpretum translatio Veteris Testamenti in libris quadraginta quatuor continetur. Cui subjuncti sunt Novi Testamenti libri viginti sex, fiuntque simul libri septuaginta: in illo palmarum numero fortasse praesagati, quas in mansione Elim invenit populus Hebraeorum (Exod. XV, 27). Hic textus multorum translatione variatus (sicut in prologo Psalterii positum est) Patris Hieronymi diligenti cura emendatus, compositusque relictus est. Ubi nos omnia tria genera divisionum judicavimus affigenda, ut inspecta diligenter atque tractata, non impugnare, sed invicem se potius exponere videantur. Unde licet multi Patres, id est, sanctus Hilarius Pictaviensis urbis antistes, et Rufinus presbyter Aquileiensis, et Epihanius episcopus Cypri, et synodus Nicaena, et Chalcedonensis non contraria dixerint, sed diversa, omnes tamen per divisiones suas libros divinos sacrametnis competentibus aptaverunt. Sicut et in Evangelistarum Concordia probatur effectum: ubi una quidem est fides rerum, sed ratio diversa sermonum. Sed quoniam praedictus Pater Augustinus in libro secundo memorati operis, id est, de Doctrina Christiana commonet, ita dicens: Latini codices, id est, Veteris Novique Testamenti, si necesse fuerit, Graecorum auctoritate corrigendi sunt, unde ad nos post Hebraeum fontem translatio cuncta pervenit. Ideoque vobis et Graecum pandecten reliqui comprehensum in libris septuaginta quinque, qui continet quaterniones nonaginta in armario supra dicto octavo: ubi alios Graecos diversis opusculis necessarios congregavi, ne quid sanctissimae instructioni vestrae necessarium deesse videretur. Qui numerus duobus miraculis consecratur; nam et septuaginta quinque animae de terra Chanaan cum patriacha Jacob fines AEgyptios intraverunt (Gen. XLVI, 26); et septuaginta quinque Abraham fuit annorum, quando promissionem Domini laetus ac epit (Gen. XII, 4). Restat nunc ut dicere fetinemus quemadmodum in Scripturis divinis librariorum vitia corrigere debeamus; nam quid prodest multas transcurrere lectiones, et ea quae sunt probabiliter corrigenda nescire?