AGOSTINHO DE HIPONA

De Doctrina Christiana

LIBER II

CAPUT VIII

Doutrina Cristã

LIVRO II

CAPÍTULO VIII

12. Erit igitur divinarum scripturarum solertissimus indagator, qui primo totas legerit notasque habuerit, et si nondum intellectu jam tamen lectione, duntaxat eas quae appellantur Canonicae. Nam ceteras securius leget fide veritatis instructus, ne praeoccupent inbecillem animum et periculosis mendaciis atque phantasmatibus eludentes praejudicent aliquid contra sanam intellegentiam. In canonicis autem Scripturis, ecclesiarum catholicarum quamplurium auctoritatem sequatur; inter quas sane illae sint, quae apostolicas sedes habere et epistolas accipere meruerunt. Tenebit igitur hunc modum in Scripturis canonicis, ut eas quae ab omnibus accipiuntur ecclesiis catholicis praeponat eis quas quaedam non accipiunt; in eis vero quae non accipiuntur ab omnibus, praeponat eas quas plures gravioresque accipiunt eis quas pauciores minorisque auctoritatis ecclesiae tenent. Si autem alias invenerit a pluribus, alias a gravioribus haberi, quamquam hoc facile invenire non possit, aequalis tamen auctoritatis eas habendas puto.

12. O mais habilidoso investigador das Sagradas Escrituras será, portanto, aquele que, em primeiro lugar, as tiver lido integralmente e tomado conhecimento, se ainda não quanto à compreensão, decerto quanto ao que se lê, pelo menos das que são chamadas canônicas. Pois, tendo sido instruído na fé da verdade, lerá outras com mais segurança, para que não se apoderem de seu espírito fraco, nem, enganando com mentiras e ideias perigosas, prejudiquem em certa medida contra uma sã compreensão. Quanto às Escrituras canônicas, siga-se a autoridade da maior parte das Igrejas católicas, entre as quais, seguramente, estão aquelas que mereceram ser sedes apostólicas e receber epístolas. Observar-se-á, portanto, quanto às Escrituras canônicas, este método: preferir as que são aceitas por todas as Igrejas católicas às que algumas não aceitam. Quanto às que não são realmente aceitas por todas, preferir as que as Igrejas mais numerosas e influentes aceitam às que as menos numerosas e de menor autoridade mantêm. Se for descoberto que algumas são aceitas por um grande número de Igrejas, e outras pelas mais influentes, ainda que não se possa descobrir isso facilmente, penso, contudo, que devem ser consideradas de igual autoridade.

13. Totus autem canon Scripturarum in quo istam considerationem versandam dicimus, his libris continetur: Quinque Moyseos id est Genesi, Exodo, Levitico, Numeris, Deuteronomio; et uno libro Jesu Nave, uno Judicum, uno libello qui appellatur Ruth, qui magis ad Regnorum principium videtur pertinere, deinde quatuor Regnorum et duobus Paralipomenon non consequentibus sed quasi a latere adjunctis simulque pergentibus. Haec est historia quae sibimet annexa tempora continet atque ordinem rerum: sunt aliae tanquam ex diverso ordine quae neque huic ordini neque inter se connectuntur, sicut est Job et Tobias et Esther et Judith et Machabaeorum libri duo et Esdrae duo, qui magis subsequi videntur ordinatam illam historiam usque ad Regnorum vel Paralipomenon terminatam: deinde Prophetae in quibus David unus liber Psalmorum, et Salomonis tres Proverbiorum, Cantici Canticorum, et Ecclesiastes. Nam illi duo libri unus qui Sapientia et alius qui Ecclesiasticus inscribitur de quadam similitudine Salomonis esse dicuntur, nam Jesus Sirach eos conscripsisse constantissime perhibetur qui tamen quoniam in auctoritatem recipi meruerunt inter propheticos numerandi sunt. Reliqui sunt eorum libri qui proprie Prophetae appellantur, duodecim Prophetarum libri singuli, qui connexi sibimet quoniam numquam sejuncti sunt pro uno habentur; quorum Prophetarum nomina sunt haec, Osee, Joel, Amos, Abdias, Jonas, Micha, Naum, Abacuc, Sophonias, Aggeus, Zacharias, Malachias: deinde quatuor Prophetae sunt majorum voluminum Isaias, Jeremias, Daniel, Ezechiel. His quadraginta quatuor libris Testamenti Veteris terminatur auctoritas: Novi autem, quatuor libris Evangelii, secundum Matthaeum, secundum Marcum, secundum Lucam, secundum Joannem; quatuordecim Epistolis Pauli Apostoli, ad Romanos, ad Corinthios duabus, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Thessalonicenses duabus, ad Colossenses, ad Timotheum duabus, ad Titum, ad Philemonem, ad Hebraeos; Petri duabus; tribus Joannis; una Judae et una Iacobi; Actibus Apostolorum libro uno, et Apocalypsi Joannis libro uno.

13. O cânon completo das Escrituras, ao qual se devem aplicar esta consideração que expomos, está contido nestes livros: Cinco de Moisés, isto é, Gênesis, Êxodo, Levítico, Números, Deuteronômio; um livro de Jesus Nave, um dos Juízes, um livrinho chamado Rute, que mais parece ter relação com o início dos Reinos, em seguida os quatro dos Reinos e dois dos Paralipômenos, que não são a sequência dos precedentes, mas, relacionados de alguma maneira a eles, caminham de modo contíguo e simultâneo. Esta é a exposição histórica que mantém os tempos encadeados entre si e a ordem dos acontecimentos. Há outras, por assim dizer, de classe diversa, que não estão conectadas nem com esta ordem nem entre si, tal como Jó, Tobias, Ester, Judite, dois livros dos Macabeus, dois de Esdras, que mais parecem continuar aquela história ordenada até o término dos livros dos Reinos ou dos Paralipômenos. Em seguida, os Profetas, entre os quais há um livro dos Salmos de Davi, e três de Salomão: Provérbios, Cântico dos Cânticos e Eclesiastes. Quanto àqueles dois livros, um intitulado Sabedoria e o outro Eclesiástico, diz-se que são de Salomão por certa semelhança. Na verdade, muito consistentemente se assegura que foram escritos por Jesus, filho de Sirach. Contudo, visto que mereceram ser recebidos como autoridade, devem ser contados entre os livros proféticos. Os livros restantes são dos propriamente chamados Profetas: doze livros, um para cada profeta, que são conectados entre si e, por nunca terem sido separados), são considerados como um só. Estes são os nomes dos profetas: Oseias, Joel, Amós, Abdias, Jonas, Miqueias, Naum, Habacuc, Sofonias, Ageu, Zacarias e Malaquias. Em seguida, há os quatro Profetas de volumes maiores: Isaías, Jeremias, Daniel e Ezequiel. Nestes quarenta e quatro livros, delimita-se a autoridade do Antigo Testamento. A do Novo, nos quatro livros do Evangelho, segundo Mateus, segundo Marcos, segundo Lucas, segundo João; nas quatorze Epístola do Apóstolo Paulo: aos Romanos, duas aos Coríntios, aos Gálatas, aos Efésios, aos Filipenses, duas aos Tessalonicenses, aos Colossenses, duas a Timóteo, a Tito, a Filêmon, aos Hebreus; nas duas de Pedro, nas três de João; em uma de Judas e em uma de Tiago; em um livro dos Atos dos Apóstolos e em um livro do Apocalipse de João.


De Civitate Dei

LIBER I

CAPUT XIII

[...] Unde et antiquorum justorum funera officiosa pietate curata sunt, et exsequiae celebratae, et sepultura provisa (Gen. XXV, 9; XXXV, 29; L, 2-13, etc.): ipsique dum viverent, de sepeliendis, vel etiam transferendis suis corporibus filiis mandaverunt (Id. XLVII, 29, 30; L, 24): et Tobias sepeliendo mortuos Deum promeruisse, teste angelo, commendatur (Tob. II, 9; XII, 12).

CAPUT XXVII

[...] Quod si morte spontanea recte fit, cur non tunc potissimum fit? cur baptizatus sibi quisque parcit? cur liberatum caput tot rursus vitae hujus periculis inserit, cum sit facillimae potestatis illata sibi nece omnia devitare, scriptumque sit: "Qui amat periculum, incidit in illud" (Eccli. III, 27)?

CAPUT XXVIII

[...] Sicut ergo quidam morte "rapti sunt, ne malitia mutaret intellectum eorum" (Sap. IV, 11); ita quiddam ab istis vi raptum est, ne prosperitas mutaret modestiam earum.

LIBER VIII

CAPUT PRIMUM

[...] Porro si sapientia Deus est, per quem facta sunt omnia, sicut divina auctoritas veritasque monstravit (Sap. VII, 24-27; et Hebr. 1, 2, 3), verus philosophus est amator Dei.

LIBER X

CAPUT PRIMUM

[...] More autem vulgi hoc nomen etiam in operibus misericordiae frequentatur: quod ideo arbitror evenisse, quia haec fieri praecipue Deus mandat, eaque sibi vel pro sacrificiis, vel prae sacrificiis placere testatur. Ex qua loquendi consuetudine factum est, ut et Deus ipse dicatur pius (II Par. XXX, 9; Eccli. XI, 13; Judith. VII, 20): quem sane Graeci nullo suo sermonis usu εὐσεβεῖν vocant; quamvis εὐσέβειαν pro misericordia illorum etiam vulgus usurpet.

CAPUT VI

[...] Unde ipse homo Dei nomine consecratus, et Deo votus, in quantum mundo moritur ut Deo vivat, sacrificium est. Nam et hoc ad misericordiam pertinet, quam quisque in se ipsum facit. Propterea scriptum est: "Miserere animae tuae placens Deo" (Eccli. XXX, 24).

LIBER XI

CAPUT IV

1. [...] Nusquam interim nos melius quam in Scripturis sanctis, ubi dixit propheta ejus: "In principio fecit Deus coelum et terram" (Gen. I, 1). Numquidnam ibi fuit iste propheta, quando fecit Deus coelum et terram? Non: sed ibi fuit Sapientia Dei , per quam facta sunt omnia, quae in animas etiam sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit (Sap. VII, 27), eisque opera sua sine strepitu intus enarrat, Loquuntur eis quoque Angeli Dei, qui semper vident faciem Patris (Matth. XVIII, 10), voluntatemque ejus quibus oportet annuntiant.

CAPUT IX

[...] Opus autem Dei esse Angelos, hic quidem etsi non praetermissum, non tamen evidenter expressum est; sed alibi hoc sancta Scriptura clarissima voce testatur. Nam et in hymno trium in camino virorum cum praedictum esset: "Benedicite, omnia opera Domini, Domino" (Dan. III, 57, 58); in exsecutione eorumdem operum, etiam Angeli nominati sunt.

CAPUT X

3. Secundum hoc ergo dicuntur illa simplicia, quae principaliter vereque divina sunt, quod non aliud est in eis qualitas, aliud substantia, nec aliorum participatione vel divina, vel sapientia, vel beata sunt. Caeterum dictus est in Scripturis sanctis Spiritus sapientiae multiplex (Sap. VII, 22), eo quod multa in se habeat: sed quae habet, haec et est, et ea omnia unus est.

CAPUT XVIII

[...] icut ergo ista contraria contrariis opposita sermonis pulchritudinem reddunt; ita quadam, non verborum, sed rerum eloquentia contrariorum oppositione saeculi pulchritudo componitur. Apertissime hoc positum est in libro Ecclesiastico, hoc modo: Contra malum bonum est, et contra mortem vita: sic contra pium peccator. "Et sic intuere in omnia opera Altissimi, bina et bina, unum contra unum" (Eccli. XXXIII, 15).

LIBER XII

CAPUT VI

[...] Cum vero causa miseriae malorum angelorum quaeritur, ea merito occurrit, quod ab illo qui summe est aversi, ad se ipsos conversi sunt, qui non summe sunt: et hoc vitium quid aliud quam superbia nuncupatur? "Initium" quippe "omnis peccati superbia" (Eccli. X, 15).

CAPUT XV

1. [...] Sed cum cogito cujus rei dominus semper fuerit, si semper creatura non fuit, affirmare aliquid pertimesco: quia et me ipsum intueor, et scriptum esse recolo, "Quis hominum potest scire consilium Dei? aut quis poterit cogitare quid velit Dominus? Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae adinventiones nostrae. Corruptibile enim corpus aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem" (Sap. IX, 13-15).

CAPUT XVIII

[...] Nec audebunt isti contemnere numeros, et eos dicere ad Dei scientiam non pertinere, apud quos Plato Deum magna auctoritate commendat mundum numeris fabricantem (In Timaeo): et apud nos Deo dictum legitur: "Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti" (Sap. XI, 21)? De quo dicit et propheta: "Qui profert numerose saeculum" (Isai XL, 26, sec. LXX). Et Salvator in Evangelio: "Capilli", inquit, "vestri omnes numerati sunt" (Matth. X, 30).

CAPUT XXV

[...] Qua enim vi divina, et, ut ita dicam, effectiva, quae fieri nescit, sed facere, accepit speciem, cum mundus fieret, rotunditas coeli et rotunditas solis; eadem vi divina et effectiva, quae fieri nescit, sed facere, accepit speciem rotunditas oculi et rotunditas pomi, et caeterae figurae naturales quas videmus in rebus quibusque nascentibus non extrinsecus adhiberi, sed intima Creatoris potentia, qui dixit: "Coelum et terram ego impleo" (Jerem. XXIII, 24), et cujus sapientia est quae "attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter" (Sap. VIII, 1).

LIBER XIII

CAPUT XI

2. Loquamur ergo secundum consuetudinem ; non enim aliter debemus: et dicamus, Ante mortem, prius quam mors accidat; sicut scriptum est: "Ante mortem ne laudes hominem quemquam" (Eccli. XI, 30).

CAPUT XVI

1. [...] Unde illud est quod de Scripturis nostris in superiore libro commemoravimus (cap. 15): "Corpus enim corruptibile aggravat animam" (Sap. IX, 15).

CAPUT XXII

[...] Neque enim in phantasmate Angelos edisse credendum est, quando eos homines hospitio susceperunt (Gen. XVIII, et Tob. XI): quamvis utrum Angeli essent ignorantibus, consimili nobis indigentia vesci viderentur. Unde est quod ait angelus in libro Tobiae: "Videbatis me manducare, sed visu vestro, videbatis" (Tob. XII, 19), id est, necessitate reficiendi corporis, sicut vos facitis, me cibum sumere putabatis.

CAPUT XXIV

5. Sed enim Dei flatus, inquiunt, Dei ore exisse intelligitur, quem si animam crediderimus, consequens erit ut ejusdem fateamur esse substantiae, paremque illius Sapientiae, quae dicit: "Ego ex ore Altissimi providi" (Eccli. XXIV, 5).

LIBER XIV

CAPUT III

1. Quod si quisquam dicit, carnem causam esse in malis moribus quorumcumque vitiorum, eo quod anima carne affecta sic vivit; profecto non universam hominis naturam diligenter advertit. Nam "corpus" quidem "corruptibile aggravat animam" (Sap. IX, 15). Unde etiam idem apostolus agens de hoc corruptibili corpore, de quo paulo ante dixerat: "Etsi exterior homo noster corrumpitur" (II Cor. IV, 16): "Scimus," inquit, "quia si terrena nostra domus habitationis dissolvatur, aedificationem habemus ex Deo, domum non manufactam aeternam in coelis. Etenim in hoc ingemiscimus, habitaculum nostrum quod de coelo est superindui cupientes: si tamen et induti, non nudi inveniamur. Etenim qui sumus in hac habitatione, ingemiscimus gravati: eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita" (II Cor. V, 1-4). Et aggravamur ergo corruptibili corpore, et ipsius aggravationis causam, non naturam substantiamque corporis, sed ejus corruptionem scientes, nolumus corpore exspoliari, sed ejus immortalitate vestiri. Et tunc enim erit, sed quia corruptibile non erit, non gravabit. "Aggravat ergo nunc animam corpus corruptibile, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem" (Sap. IX, 15).

CAPUT VIII

2. [...] Locutione vero usitatiore, quam frequentat maxime consuetudo sermonis, non utique diceretur: "Noli velle mentiri omne mendacium" (Eccli. VII, 14); nisi esset et voluntas mala, a cujus pravitate illa distinguitur, quam praedicaverunt Angeli dicentes: "Pax in terra hominibus bonae voluntatis" (Luc. II, 14).

CAPUT XIII

1. In occulto autem mali esse coeperunt, ut in apertam inobedientiam laberentur. Non enim ad malum opus perveniretur, nisi praecessisset mala voluntas. Porro malae voluntatis initium quod potuit esse nisi superbia? "Initium" enim "omnis peccati superbia est" (Eccli. X, 15).

LIBER XV

CAPUT III

[...] Natus est ergo Ismael, sicut nascuntur homines, permixtione sexus utriusque, usitata lege naturae. Ideo dictum est secundum carnem: non quod ista beneficia Dei non sint, aut non illa operetur Deus, cujus opifex sapientia "attingit", sicut scriptum est, "a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter" (Sap. VIII, 1): sed ubi significandum fuerat Dei donum, quod indebitum hominibus gratis gratia largiretur, sic oportuit dari filium, quemadmodum naturae non debebatur excursibus.

CAPUT XXIII

4. [...] Quos propterea creare placuit Creatori, ut etiam hinc ostenderetur non solum pulchritudines, verum etiam et magnitudines et fortitudines corporum non magnipendendas esse sapienti, qui spiritualibus atque immortalibus longe melioribus atque firmioribus et bonorum propriis, non bonorum malorumque communibus beatificatur bonis. Quam rem alius propheta commendans ait: "Ibi fuerunt gigantes illi nominati, qui ab initio fuerunt staturosi, scientes praelium. Non hos elegit Dominus, nec viam scientiae dedit illis: et interierunt, quia non habuerunt sapientiam, perierunt propter inconsiderantiam" (Baruch III, 26-28).

LIBER XVI

CAPUT XXVII

[...] Testamentum autem primum, quod factum est ad hominem primum, profecto illud est: "Qua die ederitis, morte moriemini" (Gen. II, 17). Unde scriptum est in libro, qui Ecclesiasticus appellatur: "Omnis caro sicut vestis veterascit. Testamentum enim a saeculo, Morte morieris" (Eccli. XIV, 18, sec. LXX).

LIBER XVII

CAPUT XX

1. Regnavit ergo David in terrena Jerusalem, filius coelestis Jerusalem, divino multum testimonio praedicatus: quia et delicta ejus tanta pietate superata sunt, per saluberrimam poenitendi humilitatem, ut prorsus inter eos sit, de quibus ipse ait, Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1). Post hunc regnavit eidem populo universo Salomon ejus filius, qui, ut supra dictum est, patre suo vivente coepit regnare. Hic bonis initiis, malos exitus habuit. Quippe secundae res, quae sapientium animos fatigant , magis huic obfuerunt, quam profuit ipsa sapientia, etiam nunc et deinceps memorabilis, et tunc longe lateque laudata. Prophetasse etiam ipse reperitur in suis libris, qui tres recepti sunt in auctoritatem canonicam, Proverbia, Ecclesiastes, et Canticum canticorum. Alii vero duo, quorum unus Sapientia, alter Ecclesiasticus dicitur, propter eloquii nonnullam similitudinem, ut Salomonis dicantur, obtinuit consuetudo: non autem esse ipsius, non dubitant doctiores; eos tamen in auctoritatem, maxime occidentalis, antiquitus recepit Ecclesia: quorum in uno, qui appellatur Sapientia Salomonis, passio Christi apertissime prophetatur. Impii quippe interfectores ejus commemorantur dicentes: "Circumveniamus justum, quoniam insuavis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et infamat in nos peccata disciplinae nostrae. Promittit scientiam Dei se habere, et filium Dei se nominat. Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum. Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatae viae ejus. Tanquam nugaces aestimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris quasi ab immunditiis: praefert novissima justorum, et gloriatur patrem Deum se habere. Videamus ergo si sermones illius veri sunt, et tentemus quae ventura sunt illi, et sciemus quae erunt novissima ejus. Si enim justus est filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manu contrariorum. Contumelia et tormento interrogemus illum, ut sciamus reverentiam illius, et probemus patientiam ipsius. Morte turpissima condemnemus illum: erit enim ei respectus ex sermonibus illius. Haec cogitaverunt, et erraverunt: excaecavit enim illos malitia ipsorum" (Sap. II, 12-21). In Ecclesiastico autem fides gentium futura praedicitur isto modo: "Miserere nostri, dominator Deus omnium, et immitte timorem tuum super omnes gentes: extolle manum tuam super gentes alienas, et videant potentiam tuam. Sicut coram illis sanctificatus es in nobis, ita coram nobis magnificeris in illis, ut agnoscant te secundum quod et nos agnovimus te, quia non est Deus praeter te, Domine" (Eccli. XXXVI, 1-5). Hanc optandi et precandi specie prophetiam per Jesum Christum videmus impletam. Sed adversus contradictores non tanta firmitate proferuntur, quae scripta non sunt in canone Judaeorum.

CAPUT XXXIII

[...] Prophetans ergo de Christo Jeremias: "Spiritus", inquit, "oris nostri Dominus Christus captus est in peccatis nostris" (Thren. IV, 20); sic breviter ostendens, et Dominum nostrum Christum, et passum esse pro nobis. Item alio loco: "Hic Deus meus," inquit, "et non aestimabitur alter ad eum: qui invenit omnem viam prudentiae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo: post haec in terra visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch III, 36-38).

LIBER XVIII

CAPUT XXXVI

Post hos tres prophetas, Aggaeum, Zachariam, Malachiam, per idem tempus liberationis populi ex Babylonica servitute scripsit etiam Esdras, qui magis rerum gestarum scriptor est habitus, quam propheta: sicuti est et liber, qui appellatur Esther: cujus res gesta in laudem Dei non longe ab his temporibus invenitur: nisi forte Esdras in eo Christum prophetasse intelligendus est, quod inter juvenes quosdam orta quaestione, quid amplius valeret in rebus; cum reges unus dixisset, alter vinum, tertius mulieres, quae plerumque regibus imperarent: idem tamen tertius veritatem super omnia demonstravit esse victricem (III Esdrae, III, 9 seqq.).

Consulto autem Evangelio, Christum cognoscimus esse veritatem. Ab hoc tempore apud Judaeos restituto templo, non reges, sed principes fuerunt usque ad Aristobulum : quorum supputatio temporum non in Scripturis sanctis, quae canonicae appellantur, sed in aliis invenitur, in quibus sunt et Machabaeorum libri , quos non Judaei, sed Ecclesia pro canonicis habet, propter quorumdam Martyrum passiones vehementes atque mirabiles, qui antequam Christus venisset in carnem , usque ad mortem pro Dei lege certaverunt, et mala gravissima atque horribilia pertulerunt.

LIBER XIX

CAPUT XVII

Sed domus hominum qui non vivunt ex fide, pacem terrenam ex hujus temporalis vitae rebus commodisque sectatur. Domus autem hominum ex fide viventium, exspectat ea quae in futurum aeterna promissa sunt, terrenisque rebus ac temporalibus tanquam peregrina utitur, non quibus capiatur et avertatur quo tendit in Deum, sed quibus sustentetur ad facilius toleranda minimeque augenda onera corporis corruptibilis, quod aggravat animam (Sap. IX, 15).

CAPUT XXVII

Quia enim Deo quidem subdita, in hac tamen conditione mortali, et corpore corruptibili quod aggravat animam (Sap. IX, 15), non perfecte vitiis imperat ratio, ideo necessaria est justis talis oratio.

LIBER XX

CAPUT X

Nam secundum interiorem, non secundum exteriorem hominem utique resurrexerant, quibus ait: "Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite" (Coloss. III, 1). Quem sensum verbis aliis alibi posuit, dicens: "Ut quemadmodum Christus a mortuis resurrexit per gloriam Patris, sic et nos in novitate vitae ambulemus" (Rom. VI, 4). Hinc est et illud: "Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus" (Ephes. V, 14). Quod autem dicunt, non posse resurgere, nisi qui cadunt; et ideo putant resurrectionem ad corpora, non ad animas pertinere, quia corporum est cadere: cur non audiunt: "Non recedatis ab illo, ne cadatis" (Eccli. II, 7); et, "Suo domino stat aut cadit" (Rom. XIV, 4); et, "Qui putat se stare, videat ne cadat" (I Cor. X, 12)?

CAPUT XVIII

[...] Possumus respondere, futuros eos esse in superioribus partibus, quo ita non ascendet flamma illius incendii, quemadmodum nec unda diluvii. Talia quippe illis inerunt corpora, ut illic sint, ubi esse voluerint. Sed 0685 nec ignem conflagrationis illius pertimescent immortales atque incorruptibiles facti: sicut virorum trium corruptibilia corpora atque mortalia, in camino ardenti vivere illaesa potuerunt (Dan. III, 24).

CAPUT XXVI

3. [...] Testem vero se dicit futurum, quia in judicio suo non indiget testibus: eumque velocem, sive quia repente venturus est, eritque judicium ipso inopinato ejus adventu celerrimum, quod tardissimum videbatur; sive quia ipsas convincet sine ulla sermonis prolixitate conscientias. "In cogitationibus enim", sicut scriptum est, "impii interrogatio erit" (Sap. I, 9). Et Apostolus: "Cogitationibus", inquit, "accusantibus, vel etiam excusantibus in die qua judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum" (Rom. II, 15, 16).

LIBER XXI

CAPUT XIV

A Nino quippe rege Assyriorum, cum esset ipse Bactrianorum, bello superatus est. Prorsus quod scriptum est: "Grave jugum super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium" (Eccli. XL, 1), usque adeo impleri necesse est, ut ipsi parvuli per lavacrum regenerationis ab originalis peccati, quo solo tenebantur, vinculo jam soluti, mala multa patientes, nonnulli et incursus spirituum malignorum aliquando patiantur.

CAPUT XXVI

2. [...] Vide in Apostoli verbis hominem aedificantem super fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos: "Qui sine uxore est", inquit, "cogitat quae sunt Dei, quomodo placeat Deo". Vide alium aedificantem ligna, fenum, stipulam: "Qui autem matrimonio junctus est", inquit, "cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uxori" (I Cor. VII, 32, 33). "Uniuscujusque opus manifestabitur: dies enim declarabit"; dies utique tribulationis: "quoniam in igne", inquit, "revelabitur" (Ibid. III, 13). Eamdem tribulationem ignem vocat, sicut alibi legitur: "Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis" (Eccli. XXVII, 6). Et: "Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Si cujus opus permanserit" (permanet enim quod quisque cogitat quae sunt Dei, quomodo placeat Deo), "quod superaedificavit, mercedem accipiet": id est, unde cogitavit, hoc sumet. "Si cujus" autem "opus arserit, damnum patietur": quoniam quod dilexerat, non habebit. "Ipse autem salvus erit"; quia nulla eum tribulatio ab illius fundamenti stabilitate movit: "sic tamen quasi per ignem" (I Cor. III, 13-15).

CAPUT XXVII

2. [...] Qui ergo dignas pro suis peccatis eleemosynas facit, prius eas facere incipiat a se ipso. Indignum est enim, ut in se non faciat qui facit in proximum, cum audiat dicentem Dominum: "Diliges proximum tuum tanquam te ipsum" (Matth. XXII, 39). Itemque audiat: "Miserere tuae animae placens Deo" (Eccli. XXX, 24). Hanc eleemosynam, id est, ut Deo placeat, non faciens animae suae, quomodo dignas pro peccatis suis eleemosynas facere dicendus est? Ad hoc enim et illud scriptum est: "Qui sibi malignus est, cui bonus erit" (Ibid. XIV, 5)? Orationes quippe adjuvant eleemosynae. Et utique intuendum est quod legimus: "Fili, peccasti, ne adjicias iterum, et de praeteritis deprecare, ut tibi dimittantur" (Ibid. XXI, 1).

LIBER XXII

CAPUT XXII

2. [...] Quid enim sibi volunt multimodae formidines, quae cohibendis parvulorum vanitatibus adhibentur? quid paedagogi, quid magistri, quid ferurulae, quid lora, quid virgae, quid disciplina illa qua Scriptura sancta dicit dilecti filii latera esse tundenda, ne crescat indomitus, domarique jam durus aut vix possit, aut fortasse nec possit (Eccli. XXX, 12)?

CAPUT XXIX

4. [...] Fide quippe acceditur ad Deum, quam cordis constat esse, non corporis. Sed quia spirituale corpus nescimus quantos habebit accessus (de re quippe inexperta loquimur); ubi aliqua, quae aliter intelligi nequeat , divinarum Scripturarum non occurrit et succurrit auctoritas, necesse est ut contingat in nobis quod legitur in libro Sapientiae: "Cogitationes mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae" (Sap. IX, 14).


Contra Faustum Manichaeum

LIBER XXXIII

9. [...] breviter vos admoneo, qui illo tam nefando et exsecrabili errore tenemini, ut si auctoritatem Scripturarum omnibus praeferendam sequi vultis, eam sequamini quae ab ipsius praesentiae Christi temporibus per dispensationes Apostolorum, et certas ab eorum sedibus successiones episcoporum, usque ad haec tempora toto orbe terrarum custodita, commendata, clarificata pervenit.


De Natura Boni Contra Manichaeos

CAPUT XVI

Privationes in rebus decenter a Deo ordinatae. Quae tamen etiam privationes rerum sic ordinantur in universitate naturae, ut sapienter considerantibus non indecenter vices suas habeant. Nam et Deus certa loca et tempora non illuminando, tenebras fecit tam decenter quam dies. Si enim nos continendo vocem, decenter interponimus in loquendo silentium; quanto magis ille quarumdam rerum privationes decenter facit, sicut rerum omnium perfectus artifex? Unde et in hymno trium puerorum, etiam lux et tenebrae laudant Deum (Dan. III, 72); id est, ejus laudem in bene considerantium cordibus pariunt.

CAPUT XXIV

Testimoniis Scripturae probatur Deum esse incommutabilem. Filium Dei esse genitum, non factum. Haec quae nostra fides habet, et utcumque ratio vestigavit, divinarum Scripturarum testimoniis munienda sunt: ut qui ea minore intellectu assequi non possunt, divinae auctoritati credant, et ob hoc intelligere mereantur. Qui autem intelligunt, sed ecclesiasticis Litteris minus instructi sunt, magis ea nos ex nostro intellectu proferre, quam in illis Libris esse, non arbitrentur. Itaque Deum esse incommutabilem, sic scriptum est in Psalmis: "Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es" (Psal. CI, 27). Et in libro Sapientiae de ipsa Sapientia: "In se ipsa manens innovat omnia" (Sap. VII, 27). Unde et apostolus Paulus: "Invisibili, incorruptibili soli Deo" (I Tim. I, 17). Et apostolus Jacobus: "Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est commutatio, nec momenti obumbratio" (Jac. I, 17). Item quia id quod de se genuit, hoc est quod ipse est, ita ab ipso Filio breviter dicitur: "Ego et Pater unum sumus" (Joan. X, 30). Quia autem non est factus Filius, quippe cum per illum facta sint omnia; sic scriptum est: "In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil" (Ibid. I, 1-3): id est, non est factum sine ipso aliquid.

CAPUT XXVI

Creaturas ex nihilo factas esse. Quia ergo Deus omnia quae non de se genuit, sed per Verbum suum fecit, non de his rebus quae jam erant, sed de his quae omnino non erant, hoc est, de nihilo fecit, ita dicit Apostolus: "Qui vocat ea quae non sunt, tanquam sint" (Rom. IV, 17). Apertius autem in libro Machabaeorum scriptum est: "Oro te, fili, respice ad coelum, et terram, et omnia quae in eis sunt: vide, et scito quia non erant, ex quibus nos fecit Dominus Deus" (II Mach. VII, 28). Et illud quod in Psalmo scriptum est: "Ipse dixit, et facta sunt" (Psal. CXLVIII, 5): manifestum est, quod non de se ista genuerit, sed in verbo atque imperio fecerit. Quod autem non de se, utique de nihilo. Non enim erat aliud unde faceret, de quo apertissime Apostolus dicit: "Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia" (Rom. XI, 36).

CAPUT XXIX

Peccatis nostris Deum non inquinari. Nec tamen, cum in Deo sint universa quae condidit, inquinant eum qui peccant, de cujus sapientia dicitur: "Attingit autem omnia propter suam munditiam, et nihil inquinatum in eam incurrit" (Sap. VII, 24, 25). Oportet enim, ut sicut Deum incorruptibilem et incommutabilem, ita consequenter etiam incoinquinabilem credamus.


FONTE

AURELII AUGUSTINI, De Doctrina Christiana. In: J. P. MIGNE, Patrologia Latina, Tomus XXXIV, Paris: Petit-Montrouge, 1841. p. 40-41.

_________________, De Civitate Dei Contra Paganos. In: J. P. MIGNE, Patrologia Latina, Tomus XLI, Paris: Petit-Montrouge, 1864. p. 13.

_________________, Contra Faustum Manichaeum. In: J. P. MIGNE, Patrologia Latina, Tomus XLII, Paris: Petit-Montrouge, 1865. p. 207.

_________________, De Natura Boni Contra Manichaeos. In: J. P. MIGNE, Patrologia Latina, Tomus XLII, Paris: Petit-Montrouge, 1865. p. 551.